Quare haec quoque praetermittas licet.
Condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T.
Interrogetur Flavius, si voles, quinam fuerit T.
Quorum ego de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.
Tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.
Si ita posset defendere, tamen fides huic defensioni non haberetur.